It gets more interesting, Romans apparently thought Spain extends much more northwestwards from France, and basically curves close to Ireland
>Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem [u]Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita[/u] et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem usibus miscuerit. Spatium eius, si Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas superat. Solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia differunt; [in] melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. Saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur.
Tacitus, Agricola 24
>[u]secundus angulus circium intendit;[/u] ubi Brigantia Gallaeciae ciuitas sita altissimam pharum et inter pauca memorandi operis ad speculam Britanniae erigit.
Orosius, Historiarum Adversum Paganos 2:71
>[u]Hibernia insula inter Britanniam et Hispaniam sita longiore ab Africo in boream spatio porrigitur.[/u]
Orosius, Historiarum Adversum Paganos 2:80
I have attempted drawing what romans seem to be describing